- THRACENSIUM Praefectura
- THRACENSIUM PraefecturaGraece Θρακήσιον θέμα, recentiori Graecorum aevô dicta est Asia minor Antiquorum, quae a Proconsule regebatur, uti quidem scribut Constantinus de Themat. ubi ex Lydia, Maeonia, Caria, Ionia et Phrygia minore hanc Praefecturam compositam fuisse, ait. Salmasius vero τῶ Θρακησίων θέμα Asiae citeriori, sicut τὸ Α᾿νατολικὸν Asiae ulteriori, respondisle, atque hinc utrumque θέμα minoris Asiae nomine Vetetibus venisle, docet. Θρακήσιοι autem nomen est, ex Latino Graecorum more modoque depravatum. Nempe Constantinopolitant, qui Thraces erant, partem eam Asiae, quae sibi i. e. Thraciae propior eslet. Thracensem inde appellâsle videntur, et eos Asiae populos Thracenses, Θρακησίους; alteram autem et magis Orientalem partem, Α᾿ντολικην`. Nisi malis Thracensium praefecturam ab aliqua cohorte, vel ala Thracum auxiliari, quae ibi praetendebat, vel in praesidiis. erat collocata, nominatam. Certe Cohortis primae, secundae, tertiae, quintae, septimae Thracum, et alae Thracum, frequens in veter. monumentis est mentio. Vetus quoque Notitia Arcadii Thracum Auxiliarium Meminit, sub Magistro militum Praesentalis in Imperio Orientali. Sed et, uti Θέμα tertium Imperii illius in Asia minore Θρακησίων, a militibus dictum videtur, ita sextum Βουκελλαρίων, itidem â militibus Buccellariis, qui olim in ea regione excubabane, nomen accepit etc. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 805. et seqq. nec non supra ubi de Asia minore.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.